1 Corinthians 2:14-16

Clementine_Vulgate(i) 14 Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. 15 Spiritualis autem judicat omnia: et ipse a nemine judicatur. 16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus.