1 Corinthians 15:52-57

Clementine_Vulgate(i) 52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. 53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem. 54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. 55 { Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus?} 56 Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. 57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.