Numbers 28:16-25

Vulgate(i) 16 mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit 17 et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis 18 quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea 19 offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem 21 et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos 22 et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis 23 praeter holocaustum matutinum quod semper offertis 24 ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum 25 dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo