Judges 15:14-16

Vulgate(i) 14 qui cum venisset ad locum Maxillae et Philisthim vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem ignis lina consumi ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta 15 inventamque maxillam id est mandibulam asini quae iacebat arripiens interfecit in ea mille viros 16 et ait in maxilla asini in mandibula pulli asinarum delevi eos et percussi mille viros