Acts 21:17-20

Vulgate(i) 17 et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres 18 sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum omnesque collecti sunt seniores 19 quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius 20 at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legis