Acts 15:30-35

Vulgate(i) 30 illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam 31 quam cum legissent gavisi sunt super consolatione 32 Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt 33 facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos 34 : 35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini