1 Thessalonians 3:2-8

Vulgate(i) 2 et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra 3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus 4 nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis 5 propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster 6 nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos 7 ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem 8 quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino