1 Samuel 23:18-20

Vulgate(i) 18 percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam 19 ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad dexteram deserti 20 nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis