1 Samuel 19:10-15

Vulgate(i) 10 nisusque est Saul configere lancea David in pariete et declinavit David a facie Saul lancea autem casso vulnere perlata est in parietem et David fugit et salvatus est nocte illa 11 misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras morieris 12 deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit atque salvatus est 13 tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eam vestimentis 14 misit autem Saul apparitores qui raperent David et responsum est quod aegrotaret 15 rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut occidatur