1 Chronicles 6:33-48

Vulgate(i) 33 hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel 34 filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou 35 filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai 36 filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae 37 filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core 38 filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel 39 et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph filius Barachiae filii Samaa 40 filii Michahel filii Basiae filii Melchiae 41 filii Athnai filii Zara filii Adaia 42 filii Ethan filii Zamma filii Semei 43 filii Ieth filii Gersom filii Levi 44 filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch 45 filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae 46 filii Amasai filii Bonni filii Somer 47 filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi 48 fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini