Matthew 9:27-30

Clementine_Vulgate(i) 27 Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David. 28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. 29 { Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis.} 30 { Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat.}