Luke 9:1-3

Clementine_Vulgate(i) 1 Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. 2 Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos. 3 { Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.}