Luke 1:46-55

Clementine_Vulgate(i) 46 Et ait Maria: [Magnificat anima mea Dominum: 47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. 48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, 49 quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus, 50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. 51 Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui. 52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. 53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes. 54 Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ: 55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.]