Hebrews 10:4-12

Clementine_Vulgate(i) 4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. 5 { Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi:} 6 { holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.} 7 { Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.} 8 { Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,} 9 { tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.} 10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. 11 Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata: 12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,