Galatians 4:22-31

Clementine_Vulgate(i) 22 Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. 23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: 24 quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar: 25 Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. 26 Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. 27 { Scriptum est enim: [Lætare sterilis, quæ non paris; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.]} 28 Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. 29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc. 30 Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. 31 Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit.