Galatians 2:7-9

Clementine_Vulgate(i) 7 Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis 8 (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes): 9 et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem: