Clementine_Vulgate(i)
1 Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum.
3 Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
4 Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos.
5 At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
6 Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.
7 Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ.
8 Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.
9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.