1 Chronicles 9:27-30

Clementine_Vulgate(i) 27 Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores. 28 De horum genere erant et super vasa ministerii: ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur. 29 De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus. 30 Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.