Bible verses about "dinosaurs" | Vulgate

Psalms 104:26

26 hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus

Genesis 1:24-31

24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita 25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum 26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra 27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos 28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram 29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam 30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita 31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus

Job 40:15

15 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet

Job 41:1-34

1 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius 2 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius 3 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia 4 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum 5 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis 6 concident eum amici divident illum negotiatores 7 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius 8 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui 9 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur 10 non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo 11 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt 12 non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis 13 quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit 14 portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido 15 corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus 16 una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas 17 una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur 18 sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi 19 de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae 20 de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis 21 halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur 22 in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas 23 membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur 24 cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus 25 cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur 26 cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax 27 reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes 28 non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae 29 quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam 30 sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum 31 fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt 32 post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem 33 non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret 34 omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae

Isaiah 27:1

1 in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est

Job 40:15-24

15 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet 16 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius 17 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt 18 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae 19 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius 20 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi 21 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus 22 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis 23 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius 24 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
Reformed Dating

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.