Job 40:15-24

Vulgate(i) 15 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet 16 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius 17 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt 18 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae 19 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius 20 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi 21 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus 22 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis 23 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius 24 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius