Ruth 4:1 Cross References - Vulgate

1 ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi cumque vidisset propinquum praeterire de quo prius sermo habitus est dixit ad eum declina paulisper et sede hic vocans eum nomine suo qui devertit et sedit

Deuteronomy 16:18

18 iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populum iusto iudicio

Deuteronomy 17:5

5 educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tuae et lapidibus obruentur

Deuteronomy 21:19

19 adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii

Deuteronomy 25:7

7 sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere

Ruth 3:12

12 nec abnuo me propinquum sed est alius me propinquior

Job 29:7

7 quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi

Job 31:21

21 si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem

Isaiah 55:1

1 o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac

Amos 5:10-12

10 odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt 11 idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum 12 quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes

Amos 5:15

15 odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph

Zechariah 2:6

6 o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.