Romans 2:1 Cross References - Vulgate

1 propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas

2 Samuel 12:5-7

5 iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc 6 ovem reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et non pepercerit 7 dixit autem Nathan ad David tu es ille vir haec dicit Dominus Deus Israhel ego unxi te in regem super Israhel et ego erui te de manu Saul

Psalms 50:16-20

16 impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo 17 qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te 18 si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua 19 os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum 20 sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium

Matthew 7:1-5

1 nolite iudicare ut non iudicemini 2 in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis 3 quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides 4 aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo 5 hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui

Matthew 23:29-31

29 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum 30 et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum 31 itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt

Luke 6:37

37 nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini

Luke 19:22

22 dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi

John 8:7-9

7 cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat 8 et iterum se inclinans scribebat in terra 9 audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans

Romans 1:18-20

18 revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent 19 quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit 20 invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles

Romans 2:3

3 existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei

Romans 2:21-23

21 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris 22 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis 23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras

Romans 2:26-27

26 si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur 27 et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es

Romans 9:20

20 o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic

1 Corinthians 7:16

16 unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies

James 2:20

20 vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est

James 4:11

11 nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.