Revelation 17:14 Cross References - Vulgate

14 hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles

Deuteronomy 10:17

17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera

Psalms 2:8-9

8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae 9 pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos

Psalms 21:8-12

8 inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te 9 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis 10 fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum 11 quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt 12 quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum

Psalms 110:5

5 Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges

Psalms 136:2-3

2 confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius 3 confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius

Psalms 149:5-9

5 exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis 6 exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum 7 ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis 8 ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis 9 ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia

Proverbs 8:15-16

15 per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt 16 per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam

Jeremiah 1:15

15 quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super universas urbes Iuda

Jeremiah 1:19

19 et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia tecum ego sum ait Dominus ut liberem te

Jeremiah 50:44

44 ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo

Daniel 2:44

44 in diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum quod in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo alteri non tradetur comminuet et consumet universa regna haec et ipsum stabit in aeternum

Daniel 2:47

47 loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc

Daniel 7:21

21 aspiciebam et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos et praevalebat eis

Daniel 7:25-27

25 et sermones contra Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et leges et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis 26 et iudicium sedebit ut auferatur potentia et conteratur et dispereat usque in finem 27 regnum autem et potestas et magnitudo regni quae est subter omne caelum detur populo sanctorum Altissimi cuius regnum regnum sempiternum est et omnes reges servient ei et oboedient

Daniel 11:9-12

9 et intrabit in regnum rex austri et revertetur ad terram suam 10 filii autem eius provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum et veniet properans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur cum robore eius 11 et provocatus rex austri egredietur et pugnabit adversum regem aquilonis et praeparabit multitudinem nimiam et dabitur multitudo in manu eius 12 et capiet multitudinem et exaltabitur cor eius et deiciet multa milia sed non praevalebit

Daniel 11:24-25

24 abundantes et uberes urbes ingredietur et faciet quae non fecerunt patres eius et patres patrum eius rapinas et praedam et divitias eorum dissipabit et contra firmissimas cogitationes iniet et hoc usque ad tempus 25 et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis et non stabunt quia inibunt adversum eum consilia

Micah 5:7-9

7 et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi stillae super herbam quae non expectat virum et non praestolatur filios hominum 8 et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat 9 exaltabitur manus tua super hostes tuos et omnes inimici tui interibunt

Zechariah 2:8

8 quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius

Matthew 22:14

14 multi autem sunt vocati pauci vero electi

Matthew 25:40

40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis

Matthew 28:18

18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra

John 15:16

16 non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis

Acts 9:4-5

4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris 5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris

Romans 8:30

30 quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit

Romans 8:37

37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos

1 Corinthians 15:24

24 deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem

1 Timothy 6:15

15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium

2 Timothy 2:4

4 nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit

Hebrews 3:1-2

1 unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum 2 qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius

1 Peter 2:9

9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum

Revelation 1:5

5 et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo

Revelation 2:10

10 nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae

Revelation 3:21

21 qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius

Revelation 6:12-17

12 et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terraemotus factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis 13 et stellae caeli ceciderunt super terram sicut ficus mittit grossos suos cum vento magno movetur 14 et caelum recessit sicut liber involutus et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt 15 et reges terrae et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium 16 et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni 17 quoniam venit dies magnus irae ipsorum et quis poterit stare

Revelation 8:6-7

6 et septem angeli qui habebant septem tubas paraverunt se ut tuba canerent 7 et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta est et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride conbustum est

Revelation 11:7

7 et cum finierint testimonium suum bestia quae ascendit de abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos

Revelation 14:1-4

1 et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis 2 et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis 3 et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante quattuor animalia et seniores et nemo poterat discere canticum nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra 4 hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt hii qui sequuntur agnum quocumque abierit hii empti sunt ex hominibus primitiae Deo et agno

Revelation 16:14

14 sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum Dei omnipotentis

Revelation 19:14-21

14 et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis vestiti byssinum album mundum 15 et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis 16 et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium 17 et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli venite congregamini ad cenam magnam Dei 18 ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum 19 et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius 20 et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure 21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.