Revelation 17:13 Cross References - Vulgate

13 hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt

Isaiah 10:5-7

5 vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea 6 ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum 7 ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum

Ezekiel 38:10

10 haec dicit Dominus Deus in die illa ascendent sermones super cor tuum et cogitabis cogitationem pessimam

Acts 4:28

28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri

Philippians 1:27

27 tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii

Philippians 2:2

2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes

Revelation 17:17

17 Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.