Psalms 6:3 Cross References - Vulgate

3 et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo

Psalms 13:1-2

1 victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me 2 usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem

Psalms 22:14

14 sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei

Psalms 31:9-10

9 miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus 10 quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt

Psalms 38:8

8 evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei

Psalms 42:5

5 quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius

Psalms 42:11

11 quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo

Psalms 77:2-3

2 prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non loquebar 3 recogitabam dies antiquos annos pristinos

Psalms 77:7

7 numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas semper

Psalms 90:13

13 revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis

Proverbs 18:14

14 spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere

Matthew 26:38

38 tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum

Luke 18:7

7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis

John 12:27

27 nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.