Psalms 6:2 Cross References - Vulgate

2 miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea

Genesis 20:17

17 orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt

Exodus 15:26

26 dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus

Numbers 12:13

13 clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam

Deuteronomy 32:39

39 videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere

Job 5:18

18 quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt

Job 19:21

21 miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me

Job 33:19-21

19 increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit 20 abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis 21 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur

Psalms 22:14

14 sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei

Psalms 30:2

2 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me

Psalms 31:10

10 quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt

Psalms 32:3

3 quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die

Psalms 38:3

3 non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei

Psalms 38:7

7 quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea

Psalms 41:3-4

3 Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua 4 ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi

Psalms 51:8

8 auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti

Psalms 103:13-17

13 quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra 14 sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se 15 ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus 16 homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit 17 quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius

Jeremiah 17:14

14 sana me Domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quoniam laus mea tu es

Hosea 6:1

1 in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum

Matthew 4:24

24 et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.