Psalms 39 Cross References - Vulgate

1 pro victoria Idithun canticum David dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me 2 obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est 3 incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni 4 locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit 5 ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper 6 tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea 7 nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es 8 ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me 9 obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti 10 tolle a me plagas tuas 11 a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper 12 audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei 13 parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam

Genesis 5:24

24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus

Genesis 42:36

36 dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt

Genesis 47:9

9 respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt

Genesis 49:18

18 salutare tuum expectabo Domine

Leviticus 10:3

3 dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron

Leviticus 25:23

23 terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis

1 Samuel 3:18

18 indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat

1 Samuel 6:5

5 iuxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo Israhel gloriam si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra

2 Samuel 16:7-8

7 ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere vir sanguinum et vir Belial 8 reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es

2 Samuel 16:10

10 et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviae dimittite eum maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit

2 Samuel 16:12

12 si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna

1 Kings 2:4

4 ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israhel

2 Kings 10:31

31 porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israhel in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare fecerat Israhel

2 Kings 20:5

5 revertere et dic Ezechiae duci populi mei haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te die tertio ascendes templum Domini

1 Chronicles 16:41

41 et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius

1 Chronicles 25:1-6

1 igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes 2 de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem 3 porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum 4 Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth 5 omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres 6 universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman

1 Chronicles 29:15

15 peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora

Job 1:21

21 et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum

Job 2:10

10 qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis

Job 4:19

19 quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea

Job 7:6

6 dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe

Job 7:19

19 usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam

Job 9:25-26

25 dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum 26 pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam

Job 9:34

34 auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat

Job 10:20-21

20 numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum 21 antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine

Job 13:15

15 etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam

Job 13:21

21 manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat

Job 13:28

28 qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea

Job 14:1-2

1 homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis 2 quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet

Job 14:5-6

5 breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt 6 recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius

Job 14:10-12

10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est 11 quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat 12 sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo 13 quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei

Job 16:20

20 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus

Job 27:16-17

16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta 17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet

Job 30:30

30 cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate

Job 32:19-20

19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit 20 loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo

Job 40:4-5

4 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum 5 unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam

Job 40:8

8 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris

Psalms 12:4

4 qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est

Psalms 25:11

11 propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est

Psalms 25:16-17

16 respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego 17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me 18 vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea

Psalms 32:4

4 die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter

Psalms 34:13

13 custodi linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum

Psalms 35:21

21 et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster

Psalms 38:1-8

1 canticum David in commemoratione Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me 2 quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua 3 non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei

Psalms 38:3-8

3 non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei 4 quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me

Psalms 38:4-8

4 quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me 5 conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae 6 adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam 7 quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea 8 evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei

Psalms 38:13-14

13 ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum

Psalms 38:13

13 ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum 14 et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones 15 te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus

Psalms 39:11

11 a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper

Psalms 44:13

13 vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum

Psalms 49:10-11

10 et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas 11 interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas

Psalms 51:7-10

7 asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor 8 auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti 9 absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele 10 cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in visceribus meis

Psalms 51:14

14 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam

Psalms 56:8

8 secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua

Psalms 57:3

3 anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus

Psalms 62:1

1 attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius

Psalms 62:9

9 nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor

Psalms 65:3

3 beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui

Psalms 73:8-9

8 propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis 9 et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso

Psalms 77:1

1 recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus meus semper

Psalms 79:4

4 effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt

Psalms 89:47

47 memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum

Psalms 90:4-5

4 quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna 5 percutiente te eos somnium erunt

Psalms 90:7-10

7 consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus 8 posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui 9 omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus

Psalms 90:12

12 ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti

Psalms 102:1

1 mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem

Psalms 102:10-11

10 quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui 11 a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me

Psalms 103:14

14 sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se

Psalms 116:3

3 circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi

Psalms 119:9

9 beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua

Psalms 119:19

19 advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua

Psalms 119:39

39 averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona

Psalms 119:54

54 carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae

Psalms 119:81

81 caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi

Psalms 119:84

84 quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium

Psalms 119:166

166 expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci

Psalms 127:2

2 frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum

Psalms 130:5-6

5 anima mea ad Dominum 6 a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum

Psalms 130:8

8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius

Psalms 141:3

3 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum

Psalms 144:4

4 Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum

Proverbs 4:26-27

26 dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur 27 ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo

Proverbs 13:22

22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris

Proverbs 18:21

21 mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius

Proverbs 21:23

23 qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam

Proverbs 23:5

5 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum

Proverbs 27:24

24 non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum

Ecclesiastes 1:2

2 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas

Ecclesiastes 1:14

14 vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus

Ecclesiastes 2:8

8 coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda

Ecclesiastes 2:11

11 cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole

Ecclesiastes 2:17-21

17 et idcirco taeduit me vitae meae videntem mala esse universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus 18 rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me 19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum 20 unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole 21 nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum

Ecclesiastes 2:26

26 homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis

Ecclesiastes 4:7-8

7 considerans repperi et aliam vanitatem sub sole 8 unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima

Ecclesiastes 5:14

14 pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit

Ecclesiastes 6:11-12

11 verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem 12 quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit

Ecclesiastes 12:8

8 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas

Ecclesiastes 12:13

13 finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo

Isaiah 40:17

17 omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei

Isaiah 50:9

9 ecce Dominus Deus auxiliator meus quis est qui condemnet me ecce omnes quasi vestimentum conterentur tinea comedet eos

Isaiah 53:7

7 oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum

Isaiah 55:2

2 quare adpenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra

Jeremiah 20:9

9 et dixi non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens

Ezekiel 3:14

14 spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans me

Daniel 4:35

35 et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei quare fecisti

Hosea 5:12

12 et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda

Joel 2:17

17 inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum

Joel 2:19

19 et respondit Dominus et dixit populo suo ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum et replebimini eo et non dabo vos ultra obprobrium in gentibus

Amos 5:13

13 ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est

Micah 7:5-6

5 nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui 6 quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici eius

Micah 7:19

19 revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra

Matthew 1:21

21 pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum

Matthew 7:6

6 nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos

Matthew 27:12-14

12 et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit 13 tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia 14 et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer

Luke 2:25

25 et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo

Luke 10:40-42

40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet 41 et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima 42 porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea

Luke 12:20-21

20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt 21 sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives

Luke 12:29

29 et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli

Luke 24:32

32 et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas

Acts 4:20

20 non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui

Romans 2:23-24

23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras 24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est

Romans 15:13

13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti

1 Corinthians 5:5

5 tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu

1 Corinthians 7:31

31 et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi

1 Corinthians 11:30-32

30 ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi 31 quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur 32 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur

2 Corinthians 5:6

6 audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino

Colossians 4:5

5 in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes

Titus 2:14

14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum

Hebrews 2:1

1 propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus

Hebrews 5:7

7 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia

Hebrews 11:13

13 iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram

Hebrews 12:6

6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit

James 1:26

26 si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio

James 3:2-8

2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus 3 si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus 4 ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit 5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit 6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna 7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana 8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero

James 4:14

14 qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur

James 5:3

3 aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus

1 Peter 1:17

17 et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini

1 Peter 1:24

24 quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni exaruit faenum et flos decidit

1 Peter 2:11

11 carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam

1 Peter 5:7

7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis

2 Peter 2:16

16 correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam

2 Peter 3:8

8 unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus

Revelation 3:19

19 ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam age

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.