Psalms 114:1 Cross References - Vulgate

1 cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro

Genesis 42:23

23 nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos

Exodus 12:41-42

41 quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti 42 nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis

Exodus 13:3

3 et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem

Exodus 20:2

2 ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis

Deuteronomy 16:1

1 observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte

Deuteronomy 26:8

8 et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento in ingenti pavore in signis atque portentis

Psalms 81:5

5 testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi

Isaiah 11:16

16 et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis sicut fuit Israhel in die qua ascendit de terra Aegypti

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.