Psalms 10:2 Cross References - Vulgate

2 in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt

Exodus 9:17

17 adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere

Exodus 18:11

11 nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos

Psalms 7:16

16 revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet

Psalms 9:15-16

15 exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum 16 agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno

Psalms 31:18

18 muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione

Psalms 36:11

11 ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat

Psalms 59:12

12 consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper

Psalms 119:5

5 utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua

Psalms 119:69

69 adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua

Psalms 119:85

85 foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam

Psalms 119:122

122 sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi

Psalms 140:5

5 custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos

Proverbs 5:22

22 iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur

Isaiah 10:12-13

12 et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius 13 dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes

Isaiah 14:13

13 qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis

Isaiah 14:16

16 qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna

Jeremiah 43:2

2 dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Aegyptum ut habitetis illuc

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.