Psalms 9 Cross References - Vulgate

1 victori pro morte filii canticum David confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua 2 laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi 3 cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua 4 fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae 5 increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter 6 conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis 7 Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum 8 et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus 9 et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia 10 et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine 11 cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius 12 quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum 13 misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis 14 qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion 15 exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum 16 agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno 17 convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum 18 quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum 19 surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam 20 pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper

Genesis 9:5

5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis

Genesis 18:25

25 absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium

Genesis 32:28

28 at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis

Exodus 3:7

7 cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus

Exodus 3:9

9 clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique adflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur

Exodus 7:5

5 et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum

Exodus 14:4

4 et indurabo cor eius ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum Dominus feceruntque ita

Exodus 14:10

10 cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum

Exodus 14:13

13 et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quae facturus est hodie Aegyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum

Exodus 14:31

31 et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo eius

Exodus 15:16

16 inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti

Exodus 23:27

27 terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam

Exodus 34:5-7

5 cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini 6 quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verus 7 qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem

Deuteronomy 2:25

25 hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur

Deuteronomy 9:14

14 dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub caelo et constituam te super gentem quae hac maior et fortior sit

Deuteronomy 29:22-28

22 dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus 23 sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo 24 et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic quae est haec ira furoris eius inmensa 25 et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Aegypti 26 et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerant adtributi 27 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quae in hoc volumine scripta sunt 28 et eiecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur

Deuteronomy 33:27

27 habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere

Joshua 2:10-11

10 audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis 11 et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum

Judges 1:7

7 dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est

Judges 10:16

16 quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis eorum

1 Samuel 2:1

1 exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia laetata sum in salutari tuo

1 Samuel 2:9

9 pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir

1 Samuel 6:19-20

19 percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna 20 et dixerunt viri bethsamitae quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti huius et ad quem ascendet a nobis

1 Samuel 17:45-51

45 dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israhel quibus exprobrasti 46 hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae ut sciat omnis terra quia est Deus in Israhel

1 Samuel 17:46

46 hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae ut sciat omnis terra quia est Deus in Israhel 47 et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in manus nostras 48 cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et adpropinquaret contra David festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthei 49 et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit et percussit Philistheum in fronte et infixus est lapis in fronte eius et cecidit in faciem suam super terram 50 praevaluitque David adversus Philistheum in funda et in lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non haberet in manu David 51 cucurrit et stetit super Philistheum et tulit gladium eius et eduxit de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt

1 Samuel 25:32

32 et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israhel qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum

1 Samuel 30:1

1 cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia Amalechitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni

1 Samuel 31:4

4 dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me inludentes mihi et noluit armiger eius fuerat enim nimio timore perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super eum

1 Samuel 31:7

7 videntes autem viri Israhel qui erant trans vallem et trans Iordanem quod fugissent viri israhelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi

2 Samuel 5:6-16

6 et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non ingredietur David huc 7 cepit autem David arcem Sion haec est civitas David 8 proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non intrabunt templum 9 habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus 10 et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo 11 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et aedificaverunt domum David 12 et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israhel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israhel 13 accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiae 14 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua et Sobab et Nathan et Salomon 15 et Ibaar et Helisua et Nepheg 16 et Iafia et Helisama et Helida et Helifeleth

2 Samuel 8:1-15

1 factum est autem post haec percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim 2 et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo 3 et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten 4 et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum subnervavit omnes iugales curruum dereliquit autem ex eis centum currus 5 venit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum 6 et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est 7 et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem 8 et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis 9 audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer 10 et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea 11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat 12 de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba 13 fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum caesis duodecim milibus 14 et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est 15 et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo

2 Samuel 10:6-9

6 videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum 7 quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum bellatorum 8 egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo 9 videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se proelium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israhel et instruxit aciem contra Syrum

2 Samuel 17:23

23 porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui

2 Samuel 21:15-22

15 factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israhel et descendit David et servi eius cum eo et pugnabant contra Philisthim deficiente autem David 16 Iesbidenob qui fuit de genere Arafa cuius ferrum hastae trecentas uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus est percutere David 17 praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philistheum interfecit tunc iuraverunt viri David dicentes non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israhel 18 secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa 19 tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath Gettheum cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium 20 quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos in manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et quattuor et erat de origine Arafa 21 blasphemavit Israhel percussit autem eum Ionathan filius Sammaa fratris David 22 hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth et ceciderunt in manu David et servorum eius

2 Samuel 22:44-46

44 salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi 45 filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi 46 filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis

2 Kings 19:19

19 nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu eius ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus

2 Kings 19:25

25 numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitae

2 Kings 19:34-35

34 protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum 35 factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit

2 Kings 24:4

4 et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit Hierusalem cruore innocentium et ob hanc rem noluit Dominus propitiari

1 Chronicles 16:12

12 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius

1 Chronicles 16:24

24 narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius

1 Chronicles 28:9

9 tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum

1 Chronicles 29:10-13

10 et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in aeternum 11 tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes 12 tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium 13 nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum

2 Chronicles 14:11

11 et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non praevaleat contra te homo

Nehemiah 9:32

32 nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc

Job 8:13

13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit

Psalms 2:1

1 quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania

Psalms 2:1-3

1 quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania 2 consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius 3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum

Psalms 2:8-9

8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae 9 pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos

Psalms 3:7

7 quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti

Psalms 5:1

1 victori pro hereditatibus canticum David verba mea audi Domine intellege murmur meum

Psalms 5:6

6 odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus

Psalms 5:11

11 et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum

Psalms 7:5

5 persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper 6 surge Domine in furore tuo elevare indignans super hostes meos et consurge ad me iudicio quod mandasti

Psalms 7:15-16

15 lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est 16 revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet 17 confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini Domini altissimi

Psalms 8:2

2 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor

Psalms 9:12

12 quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum

Psalms 9:14

14 qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion

Psalms 10:12

12 surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum

Psalms 10:14

14 vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor

Psalms 10:17

17 desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua

Psalms 11:6

6 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum

Psalms 12:5

5 propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum

Psalms 13:3

3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me

Psalms 13:5

5 nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero

Psalms 16:5

5 multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis

Psalms 18:2

2 Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus

Psalms 19:14

14 sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus

Psalms 20:1

1 victori canticum David exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob

Psalms 20:5

5 laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros

Psalms 21:1

1 victori canticum David Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer

Psalms 22:22

22 narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te

Psalms 22:24

24 et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit 25 apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum

Psalms 25:19

19 vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me

Psalms 26:7

7 ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua

Psalms 27:6

6 in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino

Psalms 28:7

7 Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi

Psalms 30:3

3 Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum

Psalms 32:7

7 tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper

Psalms 33:1-3

1 laudate iusti Dominum rectos decet laudatio 2 confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei 3 cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo

Psalms 34:1-4

1 David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo 2 in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur 3 magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter 4 quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me

Psalms 34:6

6 hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum

Psalms 34:16

16 vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra memoriam eorum

Psalms 35:8

8 veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum 9 anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua

Psalms 35:18

18 confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te

Psalms 37:15

15 gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur

Psalms 37:28

28 quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit

Psalms 37:39

39 thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis

Psalms 38:19

19 inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter

Psalms 42:4

4 horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis

Psalms 43:4

4 et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus

Psalms 44:17

17 a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris

Psalms 44:20

20 quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis

Psalms 44:23

23 consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum

Psalms 44:26

26 surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam

Psalms 45:6-7

6 thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum sceptrum aequitatis sceptrum regni tui 7 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis

Psalms 46:1

1 victori filiorum Core pro iuventutibus canticum Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum

Psalms 46:7

7 Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper

Psalms 46:9

9 conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni

Psalms 47:6-7

6 canite Deo canite canite regi nostro canite 7 quia rex universae terrae Deus canite erudite 8 regnavit Deus super gentes Deus sedet super thronum sanctum suum

Psalms 48:3

3 Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando

Psalms 48:11

11 laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua

Psalms 49:14

14 quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum

Psalms 50:3-5

3 veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida 4 vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum 5 congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio 6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper

Psalms 50:15

15 et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me

Psalms 50:22

22 intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet

Psalms 51:1

1 victori canticum David cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad Bethsabee miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas

Psalms 51:12

12 redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me

Psalms 51:15

15 Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam

Psalms 56:2-3

2 conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime 3 quacumque die territus fuero ego in te confidam

Psalms 56:13

13 pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae

Psalms 57:1

1 invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum

Psalms 57:6

6 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam

Psalms 58:10-11

10 et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra 11 victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me

Psalms 62:8

8 verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul 9 nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor

Psalms 66:2

2 dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui

Psalms 66:5

5 convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo

Psalms 68:1-2

1 sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei 2 iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia

Psalms 71:5

5 a te sustentatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te laus mea semper

Psalms 72:4

4 descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram

Psalms 72:12-14

12 ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius 13 et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei 14 erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae

Psalms 74:22-23

22 victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua 23 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo

Psalms 76:2

2 lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis

Psalms 76:7

7 cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper 8 quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris 9 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili

Psalms 76:12

12 in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea

Psalms 77:1-2

1 recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus meus semper 2 prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non loquebar

Psalms 78:55

55 et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis

Psalms 78:68

68 et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum

Psalms 79:6

6 ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis

Psalms 79:10

10 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine

Psalms 79:13

13 qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere

Psalms 80:2

2 Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

Psalms 80:16

16 fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi

Psalms 82:6-7

6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos 7 ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis

Psalms 83:17-18

17 confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant 18 et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram

Psalms 83:18-18

18 et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram

Psalms 86:12

12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum 13 quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo

Psalms 89:14

14 iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam

Psalms 90:2

2 antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es

Psalms 91:1-2

1 qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur 2 dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum

Psalms 91:14

14 quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum

Psalms 92:1

1 psalmus cantici in die sabbati bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime

Psalms 92:3

3 in decacordo et in psalterio in cantico in cithara 4 quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo

Psalms 94:15

15 quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde

Psalms 94:23

23 et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster

Psalms 96:1-2

1 canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra 2 canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius

Psalms 96:10

10 dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate

Psalms 96:13

13 ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua

Psalms 97:9

9 tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos

Psalms 97:12

12 laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius

Psalms 98:9

9 ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus

Psalms 99:4

4 imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti

Psalms 102:12

12 dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui

Psalms 102:17

17 quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua

Psalms 102:20

20 quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est

Psalms 102:24-27

24 adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos 25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui 26 a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli 27 ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur

Psalms 103:1-2

1 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit 2 David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius

Psalms 103:19

19 his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea

Psalms 105:1-2

1 deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino 2 alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius 3 canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius 4 exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum

Psalms 106:2

2 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

Psalms 106:13

13 et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius

Psalms 107:18

18 stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos

Psalms 107:22

22 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

Psalms 108:12

12 nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris

Psalms 109:30-31

30 confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum 31 quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius

Psalms 109:31

31 quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius

Psalms 111:1

1 alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione

Psalms 116:3-4

3 circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi 4 et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam

Psalms 116:18-19

18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius 19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia

Psalms 118:17

17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini

Psalms 118:19-20

19 aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino 20 haec est porta Domini iusti intrabunt in eam

Psalms 119:132

132 respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum

Psalms 119:153

153 res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus

Psalms 132:13-14

13 quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum 14 haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam

Psalms 138:1

1 David confitebor tibi in toto corde meo in conspectu deorum cantabo tibi

Psalms 140:9

9 ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper

Psalms 140:12

12 vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu

Psalms 142:4

4 cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi

Psalms 142:6

6 clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium

Psalms 145:1-3

1 beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus 2 hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra 3 beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter

Psalms 146:1-2

1 thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter 2 alleluia lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus

Psalms 146:5-6

5 beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo 6 qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt

Psalms 148:1-5

1 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis 2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius 3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis 4 laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt 5 laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt

Psalms 148:13-14

13 quoniam sublime nomen eius solius 14 gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia

Psalms 149:1-2

1 alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum 2 laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo

Psalms 149:7

7 ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis

Proverbs 5:22

22 iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur

Proverbs 6:2

2 inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus

Proverbs 10:7

7 memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet

Proverbs 12:13

13 propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia

Proverbs 13:9

9 lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur

Proverbs 14:32

32 in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua

Proverbs 18:10

10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur

Proverbs 22:8

8 qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae consummabitur

Proverbs 23:18

18 quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur

Proverbs 24:14

14 sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit

Isaiah 3:11

11 vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei

Isaiah 4:5-6

5 et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte super omnem enim gloriam protectio 6 et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia

Isaiah 5:14

14 propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes eius et populus eius et sublimes gloriosique eius ad eum

Isaiah 8:14

14 et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem 15 et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur

Isaiah 10:6-7

6 ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum 7 ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum

Isaiah 10:13-14

13 dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes 14 et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret

Isaiah 10:24-25

24 propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti 25 adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum

Isaiah 11:4

4 sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium

Isaiah 11:4-5

4 sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium 5 et erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renis eius

Isaiah 12:1

1 et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me

Isaiah 12:3

3 haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris 4 et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius 5 cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra 6 exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel

Isaiah 14:6-8

6 caedentem populos in indignatione plaga insanabili subicientem in furore gentes persequentem crudeliter 7 conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit 8 abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani ex quo dormisti non ascendit qui succidat nos

Isaiah 14:17

17 qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit vinctis eius non aperuit carcerem

Isaiah 14:22-23

22 et consurgam super eos dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait Dominus 23 et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum et scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum

Isaiah 14:32

32 et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi eius

Isaiah 26:3-4

3 vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus 4 sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum

Isaiah 26:21

21 ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos

Isaiah 28:13

13 et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur

Isaiah 31:3

3 Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui praestatur auxilium simulque omnes consumentur

Isaiah 32:2

2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta

Isaiah 37:22

22 hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem

Isaiah 37:26

26 numquid non audisti quae olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum

Isaiah 38:10

10 ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum

Isaiah 42:13-14

13 Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur 14 tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul

Isaiah 43:21

21 populum istum formavi mihi laudem meam narrabit

Isaiah 45:19

19 non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso non dixi semini Iacob frustra quaerite me ego Dominus loquens iustitiam adnuntians recta

Isaiah 46:3-4

3 audite me domus Iacob et omne residuum domus Israhel qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva 4 usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo ego feci et ego feram et ego portabo et salvabo

Isaiah 51:9

9 consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem

Isaiah 55:6-7

6 quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est 7 derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum

Isaiah 60:6

6 inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Efa omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino adnuntiantes

Isaiah 62:11

11 ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae dicite filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces eius cum eo et opus eius coram illo

Isaiah 64:3

3 cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt

Jeremiah 2:32

32 numquid obliviscitur virgo ornamenti sui sponsa fasciae pectoralis suae populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris

Jeremiah 3:21

21 vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israhel quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui

Jeremiah 10:25

25 effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt

Jeremiah 13:25

25 haec sors tua parsque mensurae tuae a me dicit Dominus quia oblita es mei et confisa es in mendacio

Jeremiah 18:15

15 quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et inpingentes in viis suis in semitis saeculi ut ambularent per eas in itinere non trito

Jeremiah 29:13

13 quaeretis me et invenietis cum quaesieritis me in toto corde vestro

Jeremiah 32:40

40 et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me

Jeremiah 51:25

25 ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionis

Jeremiah 51:62-64

62 dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo 63 cumque conpleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Eufraten 64 et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Hieremiae

Lamentations 1:9

9 TETH sordes eius in pedibus eius nec recordata est finis sui deposita est vehementer non habens consolatorem vide Domine adflictionem meam quoniam erectus est inimicus

Lamentations 1:11

11 CAPH omnis populus eius gemens et quaerens panem dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam facta sum vilis

Ezekiel 28:2

2 fili hominis dic principi Tyri haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei

Ezekiel 28:9

9 numquid dicens loqueris Deus ego sum coram interficientibus te cum sis homo et non Deus in manu occidentium te

Ezekiel 30:13

13 haec dicit Dominus Deus et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphis et dux de terra Aegypti non erit amplius et dabo terrorem in terra Aegypti

Daniel 5:18

18 o rex Deus altissimus regnum et magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo

Hosea 2:13

13 et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus

Joel 3:12

12 consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu

Micah 4:13

13 surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam aereas et comminues populos multos et interficiam Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino universae terrae

Micah 5:15

15 et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus quae non audierunt

Micah 7:8

8 ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est

Micah 7:10

10 et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum

Nahum 1:7

7 bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se

Nahum 1:9-13

9 quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio 10 quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena 11 ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans praevaricationem 12 haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra 13 et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam

Habakkuk 3:17-18

17 ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olivae et arva non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus 18 ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meo

Habakkuk 3:18

18 ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meo

Zephaniah 3:8

8 quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meae in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra

Zechariah 14:18

18 quod si et familia Aegypti non ascenderit et non venerit nec super eos erit sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes gentes quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum

Malachi 4:3

3 et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum

Matthew 23:35

35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare

Matthew 25:41-46

41 tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius 42 esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum 43 hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me 44 tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi 45 tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis 46 et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam

Luke 1:47

47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo

Luke 1:53

53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes

Luke 6:20

20 et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei

Luke 10:27

27 ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum

Luke 11:50-51

50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista 51 a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione

Luke 13:34

34 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti

Luke 18:7-8

7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis 8 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra

John 2:6

6 erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas

John 17:3

3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum

John 17:26

26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis

Acts 12:22-23

22 populus autem adclamabat dei voces et non hominis 23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit

Acts 17:31

31 eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis

Romans 2:5-6

5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei 6 qui reddet unicuique secundum opera eius

Romans 2:8-9

8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio 9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci

Romans 2:16

16 in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum

1 Corinthians 15:26

26 novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat

1 Corinthians 15:54-57

54 cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria 55 ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus 56 stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex 57 Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum

2 Corinthians 1:9-10

9 sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos 10 qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem speramus quoniam et adhuc eripiet

2 Corinthians 4:6

6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu

Philippians 4:4

4 gaudete in Domino semper iterum dico gaudete

2 Thessalonians 1:7-9

7 et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius 8 in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu 9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius

2 Thessalonians 1:9-9

9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius

2 Timothy 1:12

12 ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem

Hebrews 1:11-12

11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent 12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient

Hebrews 6:18

18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem

Hebrews 12:22

22 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae

Hebrews 13:8

8 Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula

Hebrews 13:15

15 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius

James 2:5

5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se

1 Peter 2:23

23 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste

2 Peter 3:8

8 unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus

1 John 2:3

3 et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus

1 John 5:20

20 et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna

Revelation 5:9-14

9 et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione 10 et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt super terram 11 et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum milia milium 12 dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem 13 et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum 14 et quattuor animalia dicebant amen et seniores ceciderunt et adoraverunt

Revelation 6:9-10

9 et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod habebant 10 et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et verus non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra

Revelation 6:12-17

12 et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terraemotus factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis 13 et stellae caeli ceciderunt super terram sicut ficus mittit grossos suos cum vento magno movetur 14 et caelum recessit sicut liber involutus et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt 15 et reges terrae et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium 16 et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni 17 quoniam venit dies magnus irae ipsorum et quis poterit stare

Revelation 14:1

1 et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis

Revelation 15:3

3 et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens iustae et verae viae tuae rex saeculorum

Revelation 16:6

6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt

Revelation 19:15

15 et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis

Revelation 20:2

2 et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille

Revelation 20:11

11 et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus ab eis 12 et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum 13 et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum

Revelation 20:15

15 et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis

Revelation 21:8

8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.