Proverbs 9:9 Cross References - Vulgate

9 da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere

Proverbs 1:5

5 audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit

Proverbs 25:12

12 inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem

Hosea 6:3

3 vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae

Matthew 13:11-12

11 qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum 12 qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo

2 Peter 3:18

18 crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen

1 John 2:20-21

20 sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia 21 non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est

1 John 5:13

13 haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.