Proverbs 30:8 Cross References - Vulgate

8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria

Genesis 28:20

20 vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum

Genesis 48:15-16

15 benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem 16 angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram

Exodus 16:15

15 quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum

Exodus 16:18

18 et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli iuxta id quod edere poterant congregarunt

Exodus 16:21-22

21 colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat 22 in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi

Exodus 16:29

29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo

Exodus 16:35

35 filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae Chanaan

2 Kings 25:30

30 annonam quoque constituit ei absque intermissione quae et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae

Job 23:12

12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius

Psalms 62:9-10

9 nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor 10 unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est

Psalms 119:29

29 viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi

Psalms 119:37

37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me

Proverbs 21:6

6 qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis

Proverbs 22:8

8 qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae consummabitur

Proverbs 23:5

5 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum

Ecclesiastes 1:2

2 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas

Isaiah 5:18

18 vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum

Isaiah 59:4

4 non est qui invocet iustitiam neque est qui iudicet vere sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem

Jeremiah 37:21

21 praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Hieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto pulmento donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in vestibulo carceris

Jeremiah 52:34

34 et cibaria eius cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies usque ad diem mortis suae cunctis diebus vitae eius

Matthew 6:11

11 panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie

Matthew 6:33

33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis

Luke 11:3

3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidie

John 2:8

8 et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt

Acts 14:15

15 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt

1 Timothy 6:6-8

6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia 7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus 8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.