Proverbs 28:20 Cross References - Vulgate

20 vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens

1 Samuel 22:14

14 respondensque Ahimelech regi ait et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium tuum et gloriosus in domo tua

2 Kings 5:20-27

20 dixitque Giezi puer viri Dei pepercit dominus meus Naaman Syro isti ut non acciperet ab eo quae adtulit vivit Dominus quia curram post eum et accipiam ab eo aliquid 21 et secutus est Giezi post tergum Naaman quem cum vidisset ille currentem ad se desilivit de curru in occursum eius et ait rectene sunt omnia 22 et ille ait recte dominus meus misit me dicens modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices 23 dixitque Naaman melius est ut accipias duo talenta et coegit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia vestimenta et inposuit duobus pueris suis qui et portaverunt coram eo 24 cumque venisset iam vesperi tulit de manu eorum et reposuit in domo dimisitque viros et abierunt 25 ipse autem ingressus stetit coram domino suo et dixit Heliseus unde venis Giezi qui respondit non ivit servus tuus quoquam 26 at ille nonne ait cor meum in praesenti erat quando reversus est homo de curru suo in occursum tui nunc igitur accepisti argentum et accepisti vestes ut emas oliveta et vineta et oves et boves et servos et ancillas 27 sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in sempiternum et egressus est ab eo leprosus quasi nix

Nehemiah 7:2

2 praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur

Psalms 101:6

6 loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero

Psalms 112:4-9

4 zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus 5 teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio 6 caph quia in aeternum non commovebitur 7 lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino 8 samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis 9 phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria

Proverbs 10:6

6 benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem

Proverbs 13:11

11 substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur

Proverbs 17:5

5 qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus

Proverbs 20:6

6 multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet

Proverbs 20:21

21 hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit

Proverbs 23:4

4 noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum

Proverbs 28:22

22 vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei

Luke 12:42

42 dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram

Luke 16:1

1 dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius

Luke 16:10-12

10 qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est 11 si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis 12 et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis

1 Corinthians 4:2-5

2 hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur 3 mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico 4 nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est 5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

1 Timothy 6:9-10

9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem 10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis

Revelation 2:10

10 nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae

Revelation 2:13

13 scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.