Proverbs 24:5 Cross References - Vulgate

5 vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus

Psalms 84:7

7 benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion

Proverbs 8:14

14 meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo

Proverbs 10:29

29 fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum

Proverbs 21:22

22 civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius

Ecclesiastes 7:19

19 sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis

Ecclesiastes 9:14-18

14 civitas parva et pauci in ea viri venit contra eam rex magnus et vallavit eam extruxitque munitiones per gyrum et perfecta est obsidio 15 inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis 16 et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et verba eius non sunt audita 17 verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos 18 melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit multa bona perdet

Isaiah 40:31

31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient

Colossians 1:11

11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.