Proverbs 24:30 Cross References - Vulgate

30 per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti

Job 4:8

8 quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos

Job 5:27

27 ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta

Job 15:17

17 ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi

Psalms 37:25

25 nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem

Psalms 107:42

42 et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias

Proverbs 6:6-19

6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam 7 quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem 8 parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat 9 usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo 10 paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias 11 et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus 12 homo apostata vir inutilis graditur ore perverso 13 annuit oculis terit pede digito loquitur 14 pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat 15 huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam 16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius 17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem 18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum 19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias

Proverbs 6:32

32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam

Proverbs 10:13

13 in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde

Proverbs 12:11

11 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est

Ecclesiastes 4:1-8

1 verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos 2 et laudavi magis mortuos quam viventes 3 et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala quae sub sole fiunt 4 rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est 5 stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens 6 melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et adflictione animi 7 considerans repperi et aliam vanitatem sub sole 8 unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima

Ecclesiastes 7:15

15 haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua

Ecclesiastes 8:9-11

9 omnia haec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum 10 vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum sed et hoc vanitas est 11 etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.