Proverbs 24:24 Cross References - Vulgate

24 qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus

Exodus 23:6-7

6 non declinabis in iudicio pauperis 7 mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium

Proverbs 11:26

26 qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium

Proverbs 17:15

15 et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum

Proverbs 28:27

27 qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam

Proverbs 30:10

10 ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas

Isaiah 5:20

20 vae qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum

Isaiah 5:23

23 qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo

Isaiah 66:24

24 et egredientur et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur et erunt usque ad satietatem visionis omni carni

Jeremiah 6:13-14

13 a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum 14 et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax

Jeremiah 8:10-11

10 propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum heredibus quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium 11 et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam dicentes pax pax cum non esset pax

Ezekiel 13:22

22 pro eo quod maerere fecistis cor iusti mendaciter quem ego non contristavi et confortastis manus impii ut non reverteretur a via sua mala et viveret

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.