Proverbs 22:7 Cross References - Vulgate

7 dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis

2 Kings 4:1

1 mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi

Nehemiah 5:4-5

4 et alii dicebant mutuo sumamus pecunias in tributa regis demusque agros nostros et vineas 5 et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostrae sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulae nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident

Proverbs 14:31

31 qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis

Proverbs 18:23

23 cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide

Proverbs 22:16

16 qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit

Proverbs 22:22

22 non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta

Isaiah 24:2

2 et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet

Amos 2:6

6 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento iustum et pauperem pro calciamentis

Amos 4:1

1 audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in monte Samariae quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quae dicitis dominis vestris adferte et bibemus

Amos 5:11-12

11 idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum 12 quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes

Amos 8:4

4 audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae

Amos 8:6

6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et quisquilias frumenti vendamus

Matthew 18:25

25 cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi

James 2:6

6 vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia

James 5:1

1 age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis

James 5:4

4 ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.