Proverbs 22:12 Cross References - Vulgate

12 oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui

2 Chronicles 16:9

9 oculi enim eius contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella consurgent

Job 5:12-13

12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant 13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat

Isaiah 59:19-21

19 et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu solis gloriam eius cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit 20 et venerit Sion redemptor et eis qui redeunt ab iniquitate in Iacob dicit Dominus 21 hoc foedus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum

Matthew 16:16-18

16 respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi 17 respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est 18 et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam

Acts 5:39

39 si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi

Acts 8:9-12

9 vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum 10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna 11 adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos 12 cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres

Acts 12:23-24

23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit 24 verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur

Acts 13:8-12

8 resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide 9 Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum 10 dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas 11 et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret 12 tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini

2 Thessalonians 2:8

8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui

2 Timothy 3:8-9

8 quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem 9 sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit

Revelation 11:3-11

3 et dabo duobus testibus meis et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccos 4 hii sunt duo olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes 5 et si quis eos voluerit nocere ignis exiet de ore illorum et devorabit inimicos eorum et si quis voluerit eos laedere sic oportet eum occidi 6 hii habent potestatem cludendi caelum ne pluat diebus prophetiae ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque voluerint 7 et cum finierint testimonium suum bestia quae ascendit de abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos 8 et corpora eorum in plateis civitatis magnae quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus ubi et Dominus eorum crucifixus est 9 et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium et corpora eorum non sinunt poni in monumentis 10 et inhabitantes terram gaudebunt super illis et iucundabuntur et munera mittent invicem quoniam hii duo prophetae cruciaverunt eos qui inhabitant super terram 11 et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos et steterunt super pedes suos et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos

Revelation 12:14-17

14 et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis 15 et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine 16 et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo 17 et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.