Proverbs 21:30 Cross References - Vulgate

30 non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum

Proverbs 19:21

21 multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit

Isaiah 7:5-7

5 eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et filius Romeliae dicentes 6 ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel 7 haec dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud

Isaiah 8:9-10

9 congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini 10 inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus

Isaiah 14:27

27 Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare et manus eius extenta et quis avertet eam

Isaiah 46:10-11

10 adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet 11 vocans ab oriente avem et de terra longinqua virum voluntatis meae et locutus sum et adducam illud creavi et faciam illud

Jeremiah 9:23

23 haec dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis

Jonah 1:13

13 et remigabant viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eos

Acts 4:27-28

27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel 28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri

Acts 5:39

39 si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi

1 Corinthians 3:19-20

19 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum 20 et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt

1 Peter 2:8

8 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.