Proverbs 20:2 Cross References - Vulgate

2 sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam

Numbers 16:38

38 in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israhel

1 Kings 2:23

23 iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens haec faciat mihi Deus et haec addat quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc

Proverbs 8:36

36 qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem

Proverbs 16:14-15

14 indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam 15 in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus

Proverbs 19:12

12 sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius

Ecclesiastes 10:4

4 si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima

Hosea 11:10

10 post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris

Amos 3:8

8 leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non prophetabit

Habakkuk 2:10

10 cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.