Proverbs 14:16 Cross References - Vulgate

16 sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit

Genesis 33:9

9 et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi

Genesis 42:18

18 die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo

1 Kings 19:2

2 misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens haec mihi faciant dii et haec addant nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis

1 Kings 20:10-11

10 reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait haec faciant mihi dii et haec addant si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me 11 et respondens rex Israhel ait dicite ei ne glorietur accinctus aeque ut discinctus

1 Kings 20:18

18 at ille sive ait pro pace veniunt adprehendite eos vivos sive ut proelientur vivos eos capite

Nehemiah 5:15

15 duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos quadraginta sed et ministri eorum depresserant populum ego autem non feci ita propter timorem Dei

Job 28:28

28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia

Job 31:21-23

21 si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem 22 umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur 23 semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui

Psalms 34:14

14 recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam

Psalms 119:120

120 horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui

Proverbs 3:7

7 ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo

Proverbs 7:22

22 statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur

Proverbs 16:6

6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo

Proverbs 16:17

17 semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam

Proverbs 22:3

3 callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno

Proverbs 28:14

14 beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum

Proverbs 29:9

9 vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem

Ecclesiastes 10:13

13 initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus

Mark 6:17-19

17 ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam 18 dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui 19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat

Mark 6:24-25

24 quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae 25 cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae

John 9:40

40 et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus

1 Thessalonians 5:22

22 ab omni specie mala abstinete vos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.