Proverbs 13:3 Cross References - Vulgate

3 qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala

Psalms 39:1

1 pro victoria Idithun canticum David dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me

Proverbs 10:19

19 in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est

Proverbs 12:13

13 propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia

Proverbs 18:7

7 os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius

Proverbs 18:21

21 mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius

Proverbs 20:19

19 ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis

Proverbs 21:23

23 qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam

Matthew 12:36-37

36 dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii 37 ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis

James 1:26

26 si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio

James 3:2-12

2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus 3 si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus 4 ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit 5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit 6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna 7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana 8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero 9 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt 10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri 11 numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam 12 numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.