Proverbs 13:12 Cross References - Vulgate

12 spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens

Genesis 21:6-7

6 dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi 7 rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni

Genesis 46:30

30 dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo

1 Samuel 1:26-28

26 et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quae steti coram te hic orans Dominum 27 pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam postulavi eum 28 idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et ait

Psalms 17:15

15 ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua

Psalms 40:2-3

2 et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos 3 et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino

Psalms 42:1-3

1 pro victoria doctissimi filiorum Core sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus 2 sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam 3 fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus

Psalms 69:3

3 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam

Psalms 119:81-83

81 caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi 82 consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me 83 et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus

Psalms 143:7

7 expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper

Proverbs 3:18

18 lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus

Proverbs 11:30

30 fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est

Proverbs 13:19

19 desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala

Song of Songs 5:8

8 adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo

Luke 2:29-30

29 nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace 30 quia viderunt oculi mei salutare tuum

John 16:22

22 et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis

Revelation 22:2

2 in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.