Numbers 18:1 Cross References - Vulgate

1 dixitque Dominus ad Aaron tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri

Exodus 28:38

38 inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus

Leviticus 22:9

9 custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos

Numbers 14:34

34 iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam

Numbers 17:3

3 nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit

Numbers 17:7

7 quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii

Numbers 17:13

13 quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus

Numbers 18:22-23

22 ut non accedant ultra filii Israhel ad tabernaculum nec committant peccatum mortiferum 23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt

Isaiah 53:6

6 omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum

Isaiah 53:11

11 pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit

Ezekiel 3:18-19

18 si dicente me ad impium morte morieris non adnuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram 19 si autem tu adnuntiaveris impio et ille non fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate sua morietur tu autem animam tuam liberasti

Acts 20:26-27

26 quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium 27 non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis

Hebrews 4:15

15 non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato

Hebrews 13:17

17 oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis

1 Peter 2:24

24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.