Matthew 12:34 Cross References - Vulgate

34 progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur

1 Samuel 24:13

13 sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te

Psalms 10:6-7

6 loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo 7 maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas

Psalms 52:2-5

2 insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum 3 dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui iustitiam semper 4 dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa 5 sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper

Psalms 53:1

1 victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum

Psalms 64:3

3 ut sagittarent in absconditis simplicem

Psalms 64:5

5 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo

Psalms 120:2-4

2 Domine libera animam meam a labio mendacii a lingua dolosa 3 quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam 4 sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum

Psalms 140:2-3

2 erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me 3 qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis

Isaiah 32:6

6 stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat

Isaiah 59:4

4 non est qui invocet iustitiam neque est qui iudicet vere sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem

Isaiah 59:14

14 et conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe stetit quia corruit in platea veritas et aequitas non potuit ingredi

Jeremiah 7:2-5

2 sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et dic audite verbum Domini omnis Iuda qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum 3 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel bonas facite vias vestras et studia vestra et habitabo vobiscum in loco isto 4 nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini templum Domini templum Domini est 5 quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra si feceritis iudicium inter virum et proximum eius

Matthew 3:7

7 videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira

Matthew 12:35

35 bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala

Matthew 15:18

18 quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem

Matthew 23:33

33 serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae

Luke 3:7

7 dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira

Luke 6:45

45 bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur

John 8:44

44 vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius

Romans 3:10-14

10 sicut scriptum est quia non est iustus quisquam 11 non est intellegens non est requirens Deum 12 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum 13 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum 14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est

Ephesians 4:29

29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus

James 3:5-8

5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit 6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna 7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana 8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero

1 John 3:10

10 in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.