Mark 6:45 Cross References - Vulgate

45 et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum

Matthew 11:21

21 vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent

Matthew 14:22-33

22 et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas 23 et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi 24 navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus 25 quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare 26 et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt 27 statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere 28 respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas 29 at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum 30 videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac 31 et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti 32 et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus 33 qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es

Mark 6:32

32 et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum

Mark 8:22

22 et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret

Luke 10:13

13 vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent

John 6:15-21

15 Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus 16 ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare 17 et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus 18 mare autem vento magno flante exsurgebat 19 cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt 20 ille autem dicit eis ego sum nolite timere 21 voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.