Mark 5 Cross References - Vulgate

1 et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum 2 et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo 3 qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare 4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare 5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus 6 videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum 7 et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas 8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine 9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus 10 et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem 11 erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens 12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus 13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare 14 qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti 15 et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt 16 et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis 17 et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum 18 cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo 19 et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui 20 et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur 21 et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare 22 et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius 23 et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat 24 et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum 25 et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim 26 et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat 27 cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius 28 dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero 29 et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga 30 et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea 31 et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit 32 et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat 33 mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem 34 ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua 35 adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum 36 Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede 37 et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi 38 et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum 39 et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit 40 et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens 41 et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge 42 et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo 43 et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare

Genesis 1:3

3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux

Genesis 3:15

15 inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius

Genesis 19:14

14 egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui

Genesis 26:16

16 in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde

Exodus 15:26

26 dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus

Leviticus 11:7-8

7 et sus qui cum ungulam dividat non ruminat 8 horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis

Leviticus 15:19-20

19 mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus separabitur 20 omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum

Leviticus 15:25-27

25 mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo 26 omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit 27 quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

Leviticus 20:18

18 qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui

Deuteronomy 5:25

25 cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur

Deuteronomy 14:8

8 sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis

1 Samuel 1:17

17 tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det tibi petitionem quam rogasti eum

1 Samuel 6:20-21

20 et dixerunt viri bethsamitae quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti huius et ad quem ascendet a nobis 21 miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes reduxerunt Philisthim arcam Domini descendite et ducite eam ad vos

1 Samuel 16:4

4 fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus

1 Samuel 20:42

42 dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum et surrexit et abiit sed et Ionathan ingressus est civitatem

2 Samuel 12:15-16

15 et reversus est Nathan domum suam percussitque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uriae David et desperatus est 16 deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram

1 Kings 8:37

37 fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut corruptus aer aurugo lucusta rubigo et adflixerit eum et inimicus eius portas obsidens omnis plaga universa infirmitas

1 Kings 17:18

18 dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae et interficeres filium meum

1 Kings 18:28

28 clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis donec perfunderentur sanguine

1 Kings 22:16

16 dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini

1 Kings 22:22

22 et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius et dixit Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita

2 Kings 4:33

33 ingressusque clusit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum

2 Kings 5:11

11 iratus Naaman recedebat dicens putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae et curaret me

2 Kings 5:19

19 qui dixit ei vade in pace abiit ergo ab eo electo terrae tempore

2 Kings 13:21

21 quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et tetigit ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos

1 Chronicles 13:12

12 et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me introducere arcam Dei

1 Chronicles 15:13

13 ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus

2 Chronicles 20:20

20 cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuae profectisque eis stans Iosaphat in medio eorum dixit audite me Iuda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi eritis credite prophetis eius et cuncta evenient prospera

Nehemiah 2:19

19 audierunt autem Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque quae est haec res quam facitis numquid contra regem vos rebellatis

Job 1:10-12

10 nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra 11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi 12 dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini

Job 1:12

12 dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini

Job 2:5

5 alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi 6 dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva 7 egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius 8 qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio

Job 12:4

4 qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas

Job 13:4

4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum

Job 13:11

11 statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos

Job 21:14-15

14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus 15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum

Job 33:24-25

24 miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier 25 consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae

Psalms 14:5

5 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis

Psalms 22:7

7 omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput

Psalms 30:2

2 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me

Psalms 33:9

9 quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit

Psalms 50:15

15 et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me

Psalms 66:3

3 omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper

Psalms 66:16

16 ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea

Psalms 72:9

9 et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei

Psalms 103:2-5

2 David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius 3 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius

Psalms 103:3-5

3 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius 4 qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas 5 qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus

Psalms 107:19

19 omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis 20 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos

Psalms 108:12

12 nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris

Psalms 116:12

12 quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi

Psalms 116:12-14

12 quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi 13 calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo 14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius

Psalms 123:3-4

3 miserere nostri Domine miserere nostri quoniam multum repleti sumus despectione 4 multum repleta est anima nostra obprobrii abundantium et despectionis superborum

Psalms 147:3

3 qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum

Ecclesiastes 9:7

7 vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua

Isaiah 38:9-20

9 scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua 10 ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum 11 dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit 12 generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me 13 sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me 14 sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me 15 quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae 16 Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me 17 ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea 18 quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam 19 vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam 20 Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini

Isaiah 49:24-25

24 numquid tolletur a forte praeda aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit 25 quia haec dicit Dominus equidem et captivitas a forte tolletur et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero qui iudicaverunt te ego iudicabo et filios tuos ego salvabo

Isaiah 65:4

4 qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum dormiunt qui comedunt carnem suillam et ius profanum in vasis eorum

Isaiah 66:3

3 qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo haec omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est

Jeremiah 8:22

22 numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei

Jeremiah 9:17-20

17 haec dicit Dominus exercituum contemplamini et vocate lamentatrices et veniant et ad eas quae sapientes sunt mittite et properent 18 festinent et adsumant super nos lamentum deducant oculi nostri lacrimas et palpebrae nostrae defluant aquis 19 quia vox lamentationis audita est de Sion quomodo vastati sumus et confusi vehementer quia dereliquimus terram quoniam deiecta sunt tabernacula nostra 20 audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris eius et docete filias vestras lamentum et unaquaeque proximam suam planctum

Jeremiah 30:12-13

12 quia haec dicit Dominus insanabilis fractura tua pessima plaga tua 13 non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum curationum utilitas non est tibi

Jeremiah 51:8

8 subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam tollite resinam ad dolorem eius si forte sanetur

Daniel 4:1-3

1 Nabuchodonosor rex omnibus populis gentibus et linguis quae habitant in universa terra pax vobis multiplicetur 2 signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus placuit ergo mihi praedicare 3 signa eius quia magna sunt et mirabilia eius quia fortia et regnum eius regnum sempiternum et potestas eius in generationem et generationem

Daniel 4:32-33

32 et ab hominibus te eicient et cum bestiis feris erit habitatio tua faenum quasi bos comedes et septem tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit det illud 33 eadem hora sermo conpletus est super Nabuchodonosor ex hominibus abiectus est et faenum ut bos comedit et rore caeli corpus eius infectum est donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent et ungues eius quasi avium

Daniel 4:37

37 nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli quia omnia opera eius vera et viae eius iudicia et gradientes in superbia potest humiliare

Daniel 6:25-27

25 tunc Darius rex scripsit universis populis tribubus et linguis habitantibus in universa terra pax vobis multiplicetur 26 a me constitutum est decretum ut in universo imperio et regno meo tremescant et paveant Deum Danihelis ipse est enim Deus vivens et aeternus in saecula et regnum eius non dissipabitur et potestas eius usque in aeternum 27 ipse liberator atque salvator faciens signa et mirabilia in caelo et in terra qui liberavit Danihelem de manu leonum

Daniel 12:2

2 et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt alii in vitam aeternam et alii in obprobrium ut videant semper

Hosea 14:8

8 Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est

Jonah 2:1-10

1 et oravit Iona ad Dominum Deum suum de utero piscis 2 et dixit clamavi de tribulatione mea ad Dominum et exaudivit me de ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam 3 et proiecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt 4 et ego dixi abiectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum 5 circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput meum 6 ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus 7 cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum 8 qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquunt 9 ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vovi reddam pro salute Domino 10 et dixit Dominus pisci et evomuit Ionam in aridam 11 et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram

Matthew 4:3

3 et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant

Matthew 4:24

24 et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos 25 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen

Matthew 7:6

6 nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos

Matthew 8:3

3 et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius 4 et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis

Matthew 8:28-34

28 et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam 29 et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos

Matthew 8:29

29 et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos 30 erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens

Matthew 8:30

30 erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens 31 daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum 32 et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis

Matthew 8:32

32 et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis 33 pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant

Matthew 8:33

33 pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant 34 et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum

Matthew 8:34

34 et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum

Matthew 9:1

1 et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam 2 et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua

Matthew 9:18-26

18 haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet 19 et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius 20 et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius

Matthew 9:20-22

20 et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius 21 dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero

Matthew 9:21-22

21 dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero 22 at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora

Matthew 9:22-22

22 at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora

Matthew 9:22

22 at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora 23 et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem

Matthew 9:23-24

23 et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem 24 dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum

Matthew 9:24-24

24 dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum

Matthew 9:24-25

24 dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum 25 et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella

Matthew 9:25-25

25 et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella 26 et exiit fama haec in universam terram illam

Matthew 9:28-29

28 cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine 29 tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis 30 et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat

Matthew 9:33

33 et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel

Matthew 11:17

17 dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis

Matthew 12:16-18

16 et praecepit eis ne manifestum eum facerent 17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem 18 ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit

Matthew 12:29

29 aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat

Matthew 12:45

45 tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae

Matthew 14:36

36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt

Matthew 16:16

16 respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi

Matthew 17:9

9 et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat

Matthew 17:20

20 dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis

Matthew 26:18

18 at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis

Matthew 26:53

53 an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum

Matthew 26:63

63 Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei

Mark 1:23

23 et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit 24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei 25 et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine 26 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo 27 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei

Mark 1:31

31 et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis

Mark 1:41

41 Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare

Mark 1:43

43 et comminatus ei statim eiecit illum

Mark 3:9-10

9 et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum 10 multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas

Mark 3:10

10 multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas 11 et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes 12 tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum

Mark 3:20

20 et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare

Mark 3:22

22 et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia

Mark 3:30

30 quoniam dicebant spiritum inmundum habet

Mark 4:1

1 et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat

Mark 4:35

35 et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus contra

Mark 4:41

41 <4-40> et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei

Mark 5:4

4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare

Mark 5:7

7 et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas 8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine 9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus

Mark 5:13

13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare

Mark 5:15

15 et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt 16 et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis 17 et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum 18 cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo

Mark 5:22

22 et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius

Mark 5:29

29 et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga

Mark 5:31

31 et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit

Mark 5:33

33 mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem 34 ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua 35 adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum 36 Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede

Mark 5:38

38 et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum

Mark 6:5-6

5 et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit 6 et mirabatur propter incredulitatem eorum

Mark 6:13

13 et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant

Mark 6:51

51 et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant

Mark 6:56

56 et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant

Mark 7:25

25 mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius

Mark 7:25-27

25 mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius 26 erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius 27 qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus

Mark 7:31

31 et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos 32 et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum

Mark 7:36

36 et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant 37 et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui

Mark 8:23

23 et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret

Mark 9:2

2 et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis

Mark 9:18-22

18 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt 19 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me 20 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans 21 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia 22 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri 23 Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti

Mark 9:25-26

25 et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum 26 et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est

Mark 10:17

17 et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam

Mark 10:52

52 Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via

Mark 14:33

33 et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere

Mark 14:61

61 ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti

Mark 16:18

18 serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt

Luke 1:12

12 et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum

Luke 1:29

29 quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio

Luke 1:32

32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius

Luke 4:34

34 dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei

Luke 4:38

38 surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea

Luke 4:40

40 cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos 41 exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum

Luke 5:8

8 quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine

Luke 5:14

14 et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis

Luke 5:17

17 et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos

Luke 6:19

19 et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes

Luke 6:35

35 verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos

Luke 7:2-3

2 centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus 3 et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius

Luke 7:6

6 Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres

Luke 7:6-7

6 Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres 7 propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus

Luke 7:12

12 cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa

Luke 7:14-15

14 et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge 15 et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae

Luke 7:21

21 in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum

Luke 7:50

50 dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace

Luke 8:26-39

26 enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam 27 et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis

Luke 8:27

27 et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis 28 is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas

Luke 8:28

28 is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas 29 praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta

Luke 8:29

29 praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta 30 interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum

Luke 8:30

30 interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum 31 et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent 32 erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos

Luke 8:32

32 erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos 33 exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est 34 quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas

Luke 8:34

34 quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas 35 exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt

Luke 8:35-36

35 exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt 36 nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione

Luke 8:36-36

36 nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione 37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est

Luke 8:37

37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est 38 et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens 39 redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus 40 factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum 41 et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius 42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur

Luke 8:42

42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur 43 et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari

Luke 8:43-44

43 et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari 44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius

Luke 8:44-44

44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius 45 et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit

Luke 8:45

45 et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit 46 et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse

Luke 8:46

46 et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse 47 videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit

Luke 8:47

47 videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit 48 at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace

Luke 8:48

48 at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace 49 adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum

Luke 8:49

49 adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum 50 Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit

Luke 8:50

50 Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit 51 et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae

Luke 8:51

51 et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae 52 flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit

Luke 8:52-53

52 flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit 53 et deridebant eum scientes quia mortua esset

Luke 8:53-53

53 et deridebant eum scientes quia mortua esset

Luke 8:53-54

53 et deridebant eum scientes quia mortua esset 54 ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge

Luke 8:54-54

54 ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge

Luke 8:54-55

54 ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge 55 et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare

Luke 8:55-55

55 et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare 56 et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat

Luke 8:56

56 et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat

Luke 9:12

12 dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus

Luke 9:42

42 et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit

Luke 10:39

39 et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius

Luke 11:21-26

21 cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet 22 si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit 23 qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit 24 cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi 25 et cum venerit invenit scopis mundatam 26 et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus

Luke 12:1

1 multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis

Luke 13:11

11 et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere

Luke 13:13

13 et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum 14 respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati

Luke 16:14

14 audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum

Luke 17:15-17

15 unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum 16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus 17 respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt

Luke 17:19

19 et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit

Luke 18:42

42 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit

Luke 19:3

3 et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat

Luke 22:31-32

31 ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum 32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos

Luke 23:42-43

42 et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum 43 et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso

Luke 24:30

30 et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis

Luke 24:42-43

42 at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis 43 et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis

John 4:29

29 venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus

John 4:46-47

46 venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum 47 hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori 48 dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis 49 dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus 50 dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat

John 5:5-6

5 erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua 6 hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri

John 5:25

25 amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent

John 5:28-29

28 nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius 29 et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii

John 5:41

41 claritatem ab hominibus non accipio

John 8:44

44 vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius

John 11:3

3 miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur

John 11:11-13

11 haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum 12 dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit 13 dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret

John 11:21

21 dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus

John 11:25

25 dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet

John 11:28

28 et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te

John 11:32

32 Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus

John 11:39

39 ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est 40 dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei

John 11:43-44

43 haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras 44 et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire

John 20:31

31 haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius

Acts 3:10-13

10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi 11 cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes 12 videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare 13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti

Acts 4:22

22 annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis

Acts 5:15

15 ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum

Acts 6:6

6 hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus

Acts 8:36

36 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari

Acts 9:17

17 et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto

Acts 9:33-34

33 invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus 34 et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit

Acts 9:39

39 exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas 40 eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit

Acts 9:40-41

40 eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit 41 dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam

Acts 10:25-26

25 et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit 26 Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum

Acts 10:38

38 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo

Acts 10:41

41 non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis

Acts 13:15

15 post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite

Acts 14:9

9 hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret

Acts 16:17

17 haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis 18 hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora

Acts 16:39

39 et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem

Acts 17:32

32 cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum

Acts 18:8

8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur

Acts 18:17

17 adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat

Acts 19:12

12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur 13 temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat

Acts 20:10

10 ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est

Acts 22:1-21

1 viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem 2 cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium 3 et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie 4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres 5 sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur 6 factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa 7 et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris 8 ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris 9 et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum 10 et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere 11 et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum 12 Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis 13 veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum 14 at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius 15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti 16 et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius 17 factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis 18 et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me 19 et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te 20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum 21 et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te

Acts 26:4-29

4 et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei 5 praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus 6 et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus 7 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex 8 quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat 9 et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere 10 quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam 11 et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates 12 in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum 13 die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant 14 omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare 15 ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris 16 sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi 17 eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te 18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me 19 unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis 20 sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes 21 hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere 22 auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses 23 si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus 24 haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt 25 at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor 26 scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est 27 credis rex Agrippa prophetis scio quia credis 28 Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri 29 et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his

Acts 28:8

8 contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum

Romans 4:17

17 sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt 18 qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum 19 et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae 20 in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo 21 plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere 22 ideo et reputatum est illi ad iustitiam 23 non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi 24 sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis

Romans 16:20

20 Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum

1 Corinthians 11:30

30 ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi

2 Corinthians 2:11

11 ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius

2 Corinthians 13:1

1 ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum

Philippians 1:23-24

23 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius 24 permanere autem in carne magis necessarium est propter vos

Philippians 3:21

21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia

Colossians 1:13

13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae

1 Thessalonians 4:13-14

13 nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent 14 si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo

1 Thessalonians 5:10

10 qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus

2 Timothy 1:7

7 non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis

Hebrews 2:14

14 quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum

Hebrews 7:1

1 hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei

James 2:19

19 tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt

James 3:7-8

7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana 8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero

James 5:14-15

14 infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini 15 et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei

1 Peter 2:9

9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum

1 Peter 3:22

22 qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus

1 Peter 5:8

8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret

2 Peter 2:4

4 si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari

1 John 3:8

8 qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli

Jude 1:6

6 angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit

Revelation 9:11

11 et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon graece autem Apollyon et latine habet nomen Exterminans

Revelation 12:12

12 propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis vae terrae et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam sciens quod modicum tempus habet

Revelation 13:5-7

5 et datum est ei os loquens magna et blasphemiae et data est illi potestas facere menses quadraginta duo 6 et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant 7 et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem

Revelation 20:1-3

1 et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua 2 et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille 3 et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post haec oportet illum solvi modico tempore

Revelation 20:7

7 et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de carcere suo et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut harena maris

Revelation 22:8

8 et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.