Mark 4:17 Cross References - Vulgate

17 et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur

Job 19:28

28 quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum

Job 27:8-10

8 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius 9 numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia 10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore

Matthew 11:6

6 et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me

Matthew 12:31

31 ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur

Matthew 13:21

21 non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur

Matthew 24:9-10

9 tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum 10 et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem

Mark 4:5-6

5 aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae 6 et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit

Luke 12:10

10 et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur

John 8:31

31 dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis

John 15:2-7

2 omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat 3 iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis 4 manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis 5 ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere 6 si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent 7 si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis

1 Corinthians 10:12-13

12 itaque qui se existimat stare videat ne cadat 13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere

Galatians 6:12

12 quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur

1 Thessalonians 3:3-5

3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus 4 nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis 5 propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster

2 Timothy 1:15

15 scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes

2 Timothy 2:17-18

17 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus 18 qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem

2 Timothy 4:10

10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam

2 Timothy 4:16

16 in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur

Hebrews 10:29

29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit

1 John 2:19

19 ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis

Revelation 2:10

10 nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae

Revelation 2:13

13 scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.