Mark 3:1 Cross References - Vulgate

1 et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam

1 Kings 13:4

4 cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens adprehendite eum et exaruit manus eius quam extenderat contra eum nec valuit retrahere eam ad se

Matthew 12:9-14

9 et cum inde transisset venit in synagogam eorum 10 et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum 11 ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam 12 quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere 13 tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera 14 exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent

Mark 1:21

21 et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos

Luke 6:6-11

6 factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida 7 observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum 8 ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit 9 ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere 10 et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius 11 ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu

John 5:3

3 in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.