Mark 16:10 Cross References - Vulgate

10 illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus

Matthew 9:15

15 et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt

Matthew 24:30

30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate

Mark 14:72

72 et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere

Luke 24:17

17 et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes

John 16:6

6 sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum

John 16:20-22

20 amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium 21 mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum 22 et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis

John 20:18

18 venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.